Theophrasti de Nuptiis liber. Uxoris ductœ in=
commoda. propter quod dicuntur uxores. Stultitia ho=
minum non rara.
Sentio in catalogo feminarum
multo me plura dixisse, quam exemplorum patitur
consuetuda, et a lectore erudito Juste posse repre=
hendi. Sed qui faciam, cum mihi mulieres nostri
temporis. Apostoli ingerant auctoritatem; et nec=
dum elato funere prioris viri, memoriter digamie
praecepta decantent? Ut que christianae pudicitiae
discipiunt fidem, discant saltem ab ethnics castita=
vtem. Fertur Aureolus Theophrasti liber de Nuptiis,
in quo quaerit, an vir sapiens ducat uxorem. Et
cum definisset, si pulchra esset, si bene morata, si
honestis parentibus, si ipse sanus ac dives, sic sa=
pientem aliquando inire matrimonium, statim in=
tulit: Haec autem in nuptiis raro universa con=
cordant. Non est ergo uxor ducenda sapienti. Pri=
mum enim impediri studia Philosophiae; nec posse
quemquam libris et uxori pariter inservire. multa
esse quae matronarum usibus necessaria sint, pre=
tiosae vestes, aurum, gemmae, sumptus, ancillae, su=
pellex varia,
lecticae et esseda depurata
. Deinde per
noctes totas garrulae conquestiones: Illa ornatior
procedit in publicum: haec honoratur ab omnibus,
ego in conventu feminarum misella despicior. Cur
aspiciebas vicinam? quid cum ancillula loquebaris?
de foro veniens quid attulisti? Non amicum habere
possumus [Al. possum], non sodalem. Alterius amo=
rem, suum odium suspicatur.
Si doctissimus prae=
ceptor in qualibet urbium fuerit, nec uxorem relin=
quere, nec cum sarcina ire possumus [Al. potest].
Pauperem alere difficile est; divitem ferre, tormen=
tum. Adde, quod nulla est uxoris electio, sed qua=
liscumque
obvenerit, habenda.
Si iraconda, si
fatua, si deformis,
si superba, si fetida, quodeumm=
que vitii est, post nuptias discimus. Equus, asinus,
bos canis, et vilissima mancipia, vestes quoque, et
lebetes, sedile ligneum, calix, et urceolus fictilis
probantur prius, et sic emuntur: sola uxor non
ostenditur, ne ante displiceat, quam ducantur. Atten=
denda semper ejus est facies, et pulchritudo lau=
danda : ne si alteram aspexeris, se se existimet displi=
cere. Vocanda domina, celebrandus natalis ejus;
jurandum per salutem illius, ut sit superstes optan=
dum; honoranda nutrix ejus, et gerula, servus pa=
trinus, et alumnus, et formosus assecla,
et procura=
tor calamistratus, et in longam securamque libidi=
nem exsectus spado: sub quibus nominibus adulteri
[Al. adulteria] delitescunt. Quoscumque illa dilexe=
rit, ingratis amandi. Si totam domum regendam ei
commiseris, serviendum est. Si aliquid tuo arbitrio
reservaveris, fidem sibi haberi non putabit; sed in
odium vertetur
ac jurgia, et nisi cito consulueris,
parabit venena. Anus, et aruspices, et ariolos et
institores gemmarum sericarumque vestium si intro=
miseris, periculum pudicitiae est; si prohibueris,
suspicionis injuria. Verum quid prodest
etiam
dili=
gens custodia, cum uxor servari impudica non pos=
sit, pudica non debeat? Infida enim custus est casti=
tatis necessitas; et illa vere pudica dicenda est, cui
licuit peccare si voluit. Pulchra cito adamatur,
fœda facile concupiscit. Difficile custoditur, quod
plures amant. Molestum est possidere, quod nemo
habere dignetur. Minore tamen miseria deformis
habetur, quam formosa servantur. Nihil tutum est,
in quod totius populi vota suspirant. Alius forma,
alius ingenio, alius facetiis, alius liberalitate sollici=
tat.
Aliquo modo,
vel aliquando expugnatur, quod
undique incessitur. Quod si propter dispensationem
domus et languoris solatia, et fugam solitudinis,
ducuntur uxores
: multo melius servus fidelis dis=
pensat, obediens auctoritati domini, et dispositioni
ejus obtemperans,
quam uxor, quae in eo se
exitimat dominam, si adversum viri faciat volun=
tatem, id est, quod placet, non quod jubetur. Assi=
dere autem aegrotanti magis possunt amici, et ver=
nulae beneficiis obligati, quam illa quae nobis imputat
[Al. imputet] lacrymas suas, et haereditatis spe
ven=
dit [Al. vendas] illuviem, et sollicitudinem jactans;
languentis animum desperatione conturbat. Quod si
ipsa languerit, coaegrotandum est, et numquam ab
ejus lectulo recedendum. Aut si bona fuerit et sua=
vis uxor (quae tamen rara avis est), cum partu=
riente geminus, cum periclitate torquemur. Sapiens
autem
numquam
solus esse potest. Habet secum
omnes qui sunt, qui umquam fuerunt boni, et ani=
mum liberum quocumque vult, tranfert. Quod
corpore non potest, cogitatione complectitur. Et si
hominum inopia fuerit, loquitur cum Deo. Num=
quam minus solus erit, quam cum solus erit. Porro
liberorum causa uxorem ducere, ut vel nomen
nostrum non intereat, vel habeamus senectutis prae=
sidia, et certis utamur haeredibus, stolidissimum est.
quid enim ad nos pertinet recedentes e mundo, si
nomine nostro alius nominetur: cum et filius non
statim patris vocabulum referat, et innumerabiles
sint, qui eodem appellentur nomine? Aut quae se=
nectutis auxilia sunt, enutrire domi, qui aut prior te
forte moriatur, aut perversissimis sit moribus? Aut
certe cum ad maturam aetatem venerit, tarde ei vi=
dearis mori? Haeredes autem meliores et certiores
amici sunt et propinqui, quos
judicio
deligas, quam
quos, velis, nolis, habere cogaris.
Licet certior hae=
reditas sit: dum advivis, bene abuti substantia tua,
quam tuo labore quaesita in incertos usus relin=
quere.